- VELSOLUS
- VELSOLUSRegis in Oriente nomen, cuius ad Saporem Regem Persarum super victoria de Valeriano Imperatore reportatâ epistolam exhibet Treb. Pollio in Valerianis, c. 4. ad quem Casauboni vide Notas. Salmasius vero nomen Regis, cuius haec epistola, periisse, et remansisse apud Pollionem solum Saporis titulum, qui Rex Regum vel solus dicebatur, quae duae ultimae voces in unam vitiô temporum ac Librariorum coaluerint, censet Notis ad eundem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.